FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  
habet illa narratio, quae huic lucem affundant. "Edam tibi ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quaererem veram religionem, quo nunc exposui esse quaerendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, jam cunctabundus atque haesitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset: quae mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem, cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quae nos movebant, quasi de caelo promittebatur, audivi, eumque excepta quadam eloquentia talem quales ceteros esse cognovi; rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse poenitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Saepe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Saepe rursus intuens quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quaerere, quaenam illa esset auctoritas; cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat; atque inter haec sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam: et jam fere me commoverant nonnulae disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipsa vetere Testamento multa quaerere cuperem, quae, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quaerendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere. * * * * * {82} LIBER SEXTUS. Monnicae matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitae habitus. Aug. annum aetatis agens trigesimum, Ambrosii concione
PREV.   NEXT  
|<   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95  
96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   >>   >|  



Top keywords:

adventus

 

posset

 

Ambrosii

 

tantis

 

aliqua

 

Restabat

 

quaerere

 

Mediolanensis

 

divinam

 

providentiam


lacrymosis
 

periculis

 

deserere

 
proposueram
 
miserabilibus
 
vocibus
 

faciebam

 
sedulo
 

commoverant

 

nonnulae


ferret

 

deprecarer

 

disputationes

 

inseri

 

multum

 

inexplicabilis

 

igitur

 

quisque

 

traditurum

 

polliceretur


Occurrebat
 
pigebat
 
agitabatur
 

animus

 

Dissuebam

 

episcopi

 

reperiendi

 

affundant

 
requie
 
cupiditate

magisque

 

SEXTUS

 
Monnicae
 

matris

 
docere
 

narratio

 
invenire
 

fuisset

 

aetatis

 
trigesimum