FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84  
85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   >>   >|  
, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi? Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat[103]. Qui vero et te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, [Sidenote: Rom. 1, 21.]_si cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in cogitationibus suis_. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit, vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi [Sidenote: 2 Cor. 6, 10.]_nihil habens, omnia possidet_, inhaerendo tibi cui serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare stultum est quin utique melior {67} sit quam mensor coeli, et numerator siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui [Sidenote: Sap. 11, 21.]_omnia in mensura et numero et pondere disposuisti_. [Sidenote: V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.] 8. Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, [Sidenote: Job 28, 28 sec. LXX.]_Ecce pietas et sapientia_; quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius, ad hoc* ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere didicissent, quis esset ejus sensus in caeteris quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter[104] in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de coelo ac stellis, et de solis ac lunas motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam falsata, tam* vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tanquam divinae personae[105] tribuere sibi niteretur. 9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem; nec illi obesse video, cum
PREV.   NEXT  
|<   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84  
85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quamvis

 

pietas

 
gratias
 

caeteris

 

posset

 

melior

 
beatus
 

nesciat

 

propter


possidet

 

sensus

 
abditiora
 

voluit

 

auctoritate

 
tuorum
 

consolatorem

 

fidelium

 

ditatorem

 

sanctum


Spiritum
 

cognosceretur

 
manifeste
 

plenaria

 

existimari

 

devius

 

prorsus

 

docere

 
Vanitas
 

audens


impudentissime
 

perfecte

 

nosset

 

noverat

 
mundana
 

convictus

 

locutus

 

multum

 
profiteri
 

confiteri


personaliter

 

didicissent

 

fuisse

 

christianum

 
aliquem
 

niteretur

 

divinae

 

tanquam

 
personae
 

tribuere