FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  
ionem jam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo*, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa praesumebat. [Sidenote: II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.] 2. Itaque cum ad Memorias[129] sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedientur amplexa est, ut ipse mirarer* quam facile accusatrix potius consuetudinis suae, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum* pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si multae essent, quae illo modo videbantur {84} honorandae, memoriae defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo* cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quaerebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis[130], et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio[131] Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam [Sidenote: Rom. 12, 11.]_fervens spiritu_ frequentabat ecclesiam: ita ut saepe erumperet, cum me videret, in ejus praedicationem*, gratulans mihi quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse _viam vitae_ minime put
PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  



Top keywords:

prohiberetur

 

attulisset

 

matrem

 
essent
 

propter

 

diligebat

 

facile

 
Sidenote
 

martyrum

 

Itaque


Dominici

 

praedicatore

 
corporis
 

celebraretur

 

communicatio

 
memorias
 

didicerat

 

passionis

 

egentibus

 

afferre


posset
 

plenum

 
occasio
 

ingurgitandi

 

ebriosis

 

daretur

 

facerent

 

sobrie

 
pietatis
 

praeceptum


parentalia
 

imitatione

 

terrenis

 

fructibus

 
purgatioribus
 

canistro

 

libentissime

 

superstitioni

 
antistite
 

gentilium


simillima

 

abstinuit

 

pectus

 

ecclesiam

 
erumperet
 

videret

 

gratulans

 

praedicationem

 
frequentabat
 

spiritu