FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  
s, et exaudiens cardinem desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres* quod semper petebat. Flavit ventus, et implevit vela nostra, et littus subtraxit aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac gemitu implebat aures tuas contemnentis ista*; cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum praesentiam meam more matrum, sed multis multo amplius; et nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus esses de absentia mea. Nesciebat; ideo flebat et ejulabat, atque illis cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evae*, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis meae, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego Romam. [Sidenote: IX. Febri correptus periculose laborat.] 16. Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam ad inferos, portans omnia mala quae commiseram et in te, et in me, et in alios, multa et gravia, super originalis peccati vinculum quo [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_omnes in Adam morimur_. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in Christo; nec [Sidenote: Eph. 2, 14.]_solverat ille_ in cruce sua* _inimicitias_ quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis[109], {73} quod de illo credideram? Quam ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam vera erat animae meae: et quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animae meae, quae id non credebat. Et ingravescentibus febribus jam [Sidenote: Ps. 58, 9. Heb.]_ibam et peribam_ Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat, et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam; et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis mei, adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum; et melior eram puer, quando illum de materna pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus[110] sum. Sed in dedecus meum creveram, et consilia medicinae tuae demens irridebam[111], qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, nunquam sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, [Sidenote: Gal. 4, 19.]et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat. 17. Non itaque video quom
PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

gemitu

 

petebat

 
nesciebat
 

animae

 

carnis

 

flagello

 
pepererat
 

ordinis

 

miserebaris


veritate

 

factis

 
exaudiebas
 

ubique

 

tormenta

 
praesens
 

absens

 

orabat

 

videbatur

 

credideram


Quomodo
 

solveret

 
phantasmatis
 

credebat

 

peribam

 

abirem

 

recuperarem

 

ingravescentibus

 
febribus
 

matris


nunquam
 

sanaretur

 

eloquor

 

feriretur

 
vulnere
 

sivisti

 

habebat

 

spiritu

 
itaque
 

parturiebat


sollicitudine

 

majore

 

quanto

 

irridebam

 
demens
 

baptismum

 

periculo

 

melior

 
quando
 

desiderabam