FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96  
97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   >>   >|  
s frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichaeis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accenditur. [Sidenote: I. Augustinus nec Manichaeus nec catholicus.] 1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus et volatilibus coeli? Sapientiorem me feceras, et [Sidenote: Is. 50, 10. Ps. 34, 6.] _ambulabam per tenebras et lubricum_, et quaerebam te foris[128] a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit laetitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et [Sidenote: Luc. 7, 14. 15.]_feretro_ cogitationis _efferebat_, ut diceres filio viduae: _Juvenis_, _tibo dico_, _surge_; et revivisceret et _inciperet loqui, et traderes illum matri suae_. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum {83} promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores*, ut accelerares adjutorium tuum et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium* ora suspendi, [Sidenote: Joh. 4, 14.]_ad fontem salientis aquae in vitam aeternam_. Diligebat autem illum virum [Sidenote: Gal. 4, 14.]_sicut angelum Dei_, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuat
PREV.   NEXT  
|<   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96  
97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quidem

 

feceras

 

tenebras

 

catholicum

 

fieret

 

secura

 

factum

 

turbulenta

 

exsultatione


quotidie
 

inciperet

 

plangebat

 
trepidavit
 
audisset
 
traderes
 

efferebat

 
tanquam
 

mortuum

 

resuscitandum


flebat

 

miseriae

 

audierit

 

aliquid

 

exsilivit

 

laetitia

 

Juvenis

 

viduae

 

diceres

 

feretro


cogitationis
 
veritatem
 
revivisceret
 

Ambrosium

 

currere

 

suspendi

 

fontem

 

Ecclesiam

 
studiosius
 
accelerares

densiores

 

adjutorium

 
illuminares
 

salientis

 
cognoverat
 

interim

 
fluctuat
 

ancipitem

 

angelum

 
aeternam