FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86  
87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   >>   >|  
ndecumque claruerit[106]. Jam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid verum dici, quia eloquenter dicitur; nec {69} eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur; nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis, utrosque cibos posse ministrari. 11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem, delectabatur quidem motu adfectuque disputantis, et verbis congruentibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et cum multis, vel etiam prae multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque* tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli quaedam quae me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum, nisi grammaticae, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecae libros, et nonnulla poetarum, et suae sectae si qua volumina Latine atque composite conscripta erant, et quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio; inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus, arbiter conscientiae meae? [Sidenote: Ps. 49, 21.]Coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiae tuae, et inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et odissem. [Sidenote: VII. Alienatur a secta Manichaeorum.] 12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quae me movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis[107], de coelo et sideribus, et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non arbitrabar. {70} Quae tamen ubi consid
PREV.   NEXT  
|<   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86  
87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

verbis

 

movebant

 

hominem

 

tempore

 

quidem

 

multis

 

falsum

 

errores

 

inhonestos


viderem
 

Manichaeorum

 

Alienatur

 
faciem
 
odissem
 
convertebas
 

recordatio

 
lepore
 

quodam

 

ingenii


naturali

 

Domine

 

recolo

 

moderamine

 

seductorium

 

suppetebat

 

exercitatio

 

eloquium

 

fiebat

 

magisque


acceptius
 
posteaquam
 
agebas
 

secreto

 

abdito

 

conscientiae

 

arbiter

 

providentiae

 
putaveram
 
legeram

potius

 

essent

 
utique
 

cupiebam

 
collatis
 

rationibus

 
numerorum
 

Manichaei

 

libris

 
arbitrabar