FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  
eranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis animi, quam illa quae nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam. 13. Refracto itaque studio quod* intenderam in Manichaei litteras, magisque desperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis quae me movebant, ita ille nominatus apparuit; coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quae ille audita desideraret, sive quae ipse tali ingenio apta existimarem. Caeterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram relaxare jam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuae, Deus meus, in abdito providentiae tuae, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis matris meae, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur tibi; et [Sidenote: Joel 2, 26.]_egisti mecum miris modis_*. Tu illud egisti, Deus meus. Nam [Sidenote: Ps. 36, 23. Sabat.]_a Domino gressus hominis diriguntur; et viam ejus volet_. Aut quae procuratio salutis, praeter manum tuam, reficientem quae fecisti? [Sidenote: VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.] 14. Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est*, non praeteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus, et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. Non ideo Romam pergere volui, quod majores quaestus, majorque mihi dignitas ab amicis, qui hoc suadebant, promittebatur; {71} quanquam et ista ducebant animum tunc meum
PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

studio

 

litteras

 

pergere

 

egisti

 

docebam

 

matris

 

multis

 

docere

 

confiteri


cordis
 

majorque

 

sanguine

 
animam
 
providentiae
 
deserebant
 

dignitas

 
quaestus
 

noctibus

 

lacrymas


diebus

 

majores

 

abdito

 

sacrificabatur

 

amicis

 

eluceret

 

eligendum

 

animum

 

ducebant

 

interim


decreveram
 
aliquid
 
Faustus
 

quanquam

 

volens

 

coeperat

 

sciens

 

suadebant

 
promittebatur
 
relaxare

mortis

 

laqueus

 
exstitit
 

captus

 
cogitanda
 

fecisti

 
Proficiscitur
 

altissimi

 

recessus

 
reficientem