FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  
de te, Domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. Obest autem si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur, et {68} pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat novus homo [Sidenote: Eph. 4, 13. 14.]_in virum perfectum_, et _circumferri_ non possit _omni vento doctrinae_. In illo autem qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba, vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertam quidem mihi fieret utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius auctoritatem, propter creditam sanctitatem, praeponerem. [Sidenote: VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.] 10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque colloquio facillime mihi haec, et si qua forte majora quaererem, enodatissime expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum verbis, et ea ipsa quae illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam rebus talibus satiatae erant aures meae: nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta: nec ideo sapiens anima, quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est, nec quisquam praeter te alius est doctor veri, ubicumque et u
PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

doctor

 

Sidenote

 

sapiens

 

posset

 

promittebant

 

hominem

 

doctrinae

 

expedirentur

 

enodatissime


quaererem
 

facillime

 

majora

 
quisquam
 
expertus
 
solent
 

dicere

 
suavius
 

quoniam

 

gratum


jucundum

 

verbis

 

praeter

 

collatoque

 

exspectabam

 

Faustum

 

Caeteri

 

venturum

 

desiderio

 

vagabundus


audivi
 
extento
 
incurrissem
 

adventu

 

garrientem

 

deficiebant

 

talium

 

quaestionibus

 
ubicumque
 
objectis

colloquio

 

pretiosiorum

 
existimatores
 

videbatur

 
eloquium
 

decorum

 
promeretur
 

sermone

 

vultus

 
congruus