FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  
l. nouit. Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum carminum conmentatore{51}, qui hunc antiquae eruditionis pannum cum ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror. Footnote 51: In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia (ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt. Quaerentibus *in quo libro operis de sermone latino* haec disputatio posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt (cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati artem poet. 202 sic scribit 'Varro ait in III disciplinarum et ad Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum'. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce legimus, quo consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20 sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica{52} erat pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf. C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus. p. 142 sq.) Footnote 52: In libri rhetorici parte de e
PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  



Top keywords:
uidentur
 

alterum

 

quidem

 

tibias

 
Footnote
 

foraminum

 
disciplinarum
 

opusculi

 
conpilatorem
 
quattuor

Acronis

 

Varronem

 

consensu

 

libelli

 

Seruiani

 
Horati
 
ubique
 

Ritschelius

 

quaest

 
fontem

numerum

 

legimus

 

humana

 

templo

 

Apollinis

 

Marsyae

 

uidisse

 

Marcellum

 
fuisse
 
latina

lingua

 
antiquos
 

citharis

 

tibiisque

 

diastematis

 

scribit

 

optime

 
conueniunt
 

Seruium

 
pertinere

coniungenda

 

expositione

 

Seruius

 
argumento
 
librorum
 

confirmabitur

 

confidere

 

praeter

 

liceat

 

Volkmann