FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  
_ a prendendo, Graccus a gerendo, _coors_ a coercendo, quamquam alii _cohortem_ militum a mutua cohortatione, _coortes_ uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque eundem spiritum amouere studuit, ut _coclea_ eum protulisse scimus. ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re, _non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem consonanti_ (adde _in medio uocabulo_, ut Varronis mentem restituas) _non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus et Otho et Bocchus_, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse, et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat. I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l.s. p. 33. Ritschl l.s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas. Footnote 88: In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456P. ceterum cf. Schneider l.l. p. 180 sq. Corssen l.l. p. 46 sq. Footnote 89: Cum uero praeterea e Varrone antiquos _habam_ dixisse quod posteriores _fabam_ proferatur, hoc non multum ab eis abesse uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39 Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695: 'Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt "apo te:s horme:s". nam posteritas in multis nominibus F pro H posuit'. Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco "peri pho:ne:s" respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44. 55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo: "helle:nismos oun esti phrasis adiapto:tos en te: technike: kai me: eikaia sune:theia" (L.D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim Diogenes l.s.s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi narrat{90}. desunt contra omnia uestigia in his libris partes orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco trib
PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  



Top keywords:

quoque

 
Varronem
 

legibus

 
Varrone
 

Varronis

 

Footnote

 
partim
 

studuit

 

orationis

 

perlustratis


Laertii

 
cuicunque
 

proficiscebar

 

singulis

 

opinor

 

libros

 

sermone

 
stoicorum
 

latino

 

perspicuum


manifestum

 

respondere

 

posteritas

 

febris

 

dicitur

 
Falisci
 
immutato
 

Faliscos

 
Halesus
 

condidit


hebris
 

dicebatur

 

posuit

 

Varroniano

 
Augustino
 

reuersus

 

seruato

 

nominibus

 
Hormiae
 

Formiae


fuerunt

 
multis
 

accentibus

 

pronuntiatione

 

litteris

 
rhythmis
 

uirtutibus

 
Diogenes
 

uitiis

 

consuetudinem