FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  
". deinde de uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis III 263 p. 59 Gr.: _haec cum grammatica diceret, eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas 'de iunctura syllabarum' inquit 'dum haec litteratura deproperat, partem historicam praetermisit'_ fortasse conligendum etiam historicas de litteris obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in Martiano sint, docuit C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456P. multa de eadem re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est, quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10 p. 2455P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus orationis egit. Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est. crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum (Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen uerbum participium articulum pronomen praepositionem aduerbium coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse. in quattuor partes eum orationem in libris de l.l. diuisisse supra (p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur, quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse uoluerit dicam. Primae classis partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur nominatus,
PREV.   NEXT  
|<   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118  
119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   >>   >|  



Top keywords:

partes

 
libris
 

quattuor

 
Alexandrinorum
 

Varronis

 

quibusdam

 
pronomina
 

fuisse

 

Martiano

 

uocabula


secutus

 
deinde
 

etiamsi

 

coniunctionem

 

aduerbium

 

praepositionem

 

Varrone

 
uerbis
 

Victorinus

 

Marius


fortasse

 

incertum

 

secutum

 

constr

 

posuerunt

 
participium
 
articulum
 

pronomen

 
uerbum
 

potius


statuerit
 

dubitationem

 

statuamus

 

denique

 
partibus
 

orationis

 

positum

 

Aristarchum

 
dicuntur
 

nominatus


crederes

 
Dionysii
 

legerit

 

nomina

 

respondent

 
priores
 

Alexandrinis

 
praeterquam
 

quarum

 

tempora