FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  
.s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis uocabulis ut _meile meiles meilitia_, in quibus interdum et pluralem a singulari eodem modo distinxit, ut _pilum_ quo pinsitur _peila_ iacula militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo consentiat{84}, hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit, euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce codice Bernensi sic fere legendum esse puto: quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I litterae extremae E praeponi, in singulari uero non. minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et diuersa regula corrigantur.{85} eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur, in quorum pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram enuntianda sint (fr. 45). _mium_ pro _meum_, _commircium_ pro _commercium_, _Mircurius_ pro _Mercurius_ audiri dixit. hanc pronuntiationem si tuebatur in Mercurio{86} quod mirandarum rerum esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul. p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17. Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) _mercedem_ a _merendo_ ducit. Footnote 84: Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): 'Si _huius_' inquit '_amici_ uel _huius magni_ scribas, unum _i_ facito extremum, sin uero _hei magnei, hei amicei_ casu multi
PREV.   NEXT  
|<   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103  
104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>   >|  



Top keywords:

singulari

 
litterae
 

uerbis

 
plurali
 

inconstantiam

 

quidem

 
Varronem
 

uidetur

 

diuersa

 

Mercurio


quoque

 
prorsus
 

uocabulis

 

quibus

 

Scaurum

 

tuebatur

 

pronuntiationem

 
audiri
 

magnei

 

Mircurius


Mercurius

 

facito

 

extremum

 

profecto

 

alteram

 
inuentor
 
mirandarum
 

commercium

 
quaedam
 

uocabula


conmemorasse
 

quorum

 

constent

 

syllabis

 
regula
 

corrigantur

 

pronuntiatione

 

constiterit

 
amicei
 

enuntianda


litteram

 
commircium
 

Figulus

 

enuntiare

 

Nigidius

 
hominum
 

Varronis

 
tempore
 

elegantiorum

 

mercedem