FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  
s rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem, apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus, ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus ubique dubium est num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: _tota grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et historiarum prompta expositione_{101}; cum hac priorem officiorum enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: _et in recte loquendi scribendique ratione_, ubi Varronem recte _legendi_ scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur, cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938P.) inueniri facile sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem quam Diomedes habet haec leguntur: _partes lectionis sunt quatuor: accentus discretio pronunciatio modulatio_, eaedemque partes{102} subtilius quam a Maximo explicatae recurrunt apud Diomedem p. 430, 29. 436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte arte cum his rebus cohaereat, sit fac
PREV.   NEXT  
|<   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116  
117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   >>   >|  



Top keywords:

officiorum

 

grammaticae

 

Varronis

 

auctorem

 

definitione

 

latino

 

Diomedes

 

sermone

 

priorem

 
Victorino

definitionem

 
quoque
 
scribendique
 

Diomedem

 
primum
 

alteram

 

diuisio

 

altera

 
enumerationem
 

eundem


partes

 

adminiculum

 

confirmatur

 
nostra
 
contemptis
 

diuisionem

 

libris

 

adsignare

 

secundam

 

argumentis


aliena

 
coniungitur
 

contra

 

sumpta

 

Thrace

 

Dionysio

 

repetita

 

ideoque

 
abscinditur
 

aduersus


probabilitatem
 
pugnet
 

similia

 

sequimur

 

quoddam

 

conexa

 

facile

 
potuisse
 

neglectis

 
manifestum