FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  
ndo* alterum quod in Diomedis libro secundo (p. 428, 22) legitur fragmentum (fr. 49) tribuo, misere excerptum ex longiore disputatione *de uariis syllabarum generibus*. duae praesertim classes discerni possunt. nam sunt aut barbarae aut graeculae aut quod addere licet latinae, deinde aliae asperae aliae leues, aliae procerae aliae retorridae, aliae durae aliae molles. singula satis copiose persequi debebat, uix enim quid praeterea in hoc libro tractauerit inuenies, quocum, si in hoc argumento acquieuit, optime conuenit liber tertius quem de spiritu accentu longitudine syllabarum fuisse scimus. neque ex duobus fragmentis, quae Gelli diligentiae debemus quidquam conligi potest, nisi quod uberius de praestantioribus formis uocabulorum egisse et multis exemplis rem scriptorem inlustrasse demonstrant. altero (fr. 53) _aeditumum_ non _aedituum_ Varroni placuisse discimus, quia ueterum auctoritas illud exegerit, alterum (fr. 54) continet bellum aenigma de Termino, ut dudum intellectum est, quod qua occasione adtulerit coniectura adsequi nequeo. argumentum uero libri ut aperte quod significaui dicam, syllabarum et uocabulorum pura et emendata *pronuntiatio* (cf. Quint. inst. orat. I 4, 6 sq. 11, 1 sq.) erat. tales autem quaestiones orthoepicae quam saepe ad formas uocabulorum perscrutandas et explicandas eum deduxerint, res ipsa et ex tribus fragmentis unum docet. pronuntiatio in sono uocabulorum uertitur, de quo ita fere Varronem dixisse Augustinus (princ. dialecticae V p. 40 B ed. congr. S. Maur. p. 7, 18 ed. Creceli) testatur de sono uerbi agitur cum quaeritur uel animaduertitur, quanta uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. quibus uerbis cum breuiter locus "peri pho:ne:s" circumscribatur, quanti ponderis in his rebus pronuntiatio apud Varronem fuerit optime ostenditur, ut per totum librum de hac re eum disseruisse minime sit mirum. His expositis subicienda est quaestio de *relliquiis ad hanc partem operis pertinentibus* quae quidem non minus ad librum primum et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit non cogitare de libris nostr
PREV.   NEXT  
|<   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97  
98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   >>   >|  



Top keywords:

uocabulorum

 

syllabarum

 

pronuntiatio

 

optime

 

argumento

 

librum

 

Varronem

 

fragmentis

 

alterum

 
quaeritur

cohaerent

 
animaduertitur
 
uocalium
 

quanta

 
Creceli
 

testatur

 

dispositione

 

agitur

 
concursione
 

congestione


nodetur

 

asperetur

 

qualibus

 
interpositione
 
dehiscat
 

consonantium

 

leniatur

 

cogitare

 

uertitur

 

tribus


explicandas

 
libris
 

deduxerint

 

syllabis

 

dialecticae

 

dixisse

 

adponenda

 

statim

 
Augustinus
 

constet


disseruisse
 
minime
 

singulorum

 

librorum

 

restituendo

 

fuerit

 

ostenditur

 
pertinentibus
 

spectat

 
quidem