FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  
cl. L. Roth leben d. Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis thesauris hi potissimum libri referti fuerint. * * * * * IIII Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit, respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et progressus patrii sermonis persecutus est. Libros *de antiquitate litterarum* uno nouimus Prisciani testimonio, qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed minimum tres fuisse ex more uiri "polugrapho:tatou" conligendum est. eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39 p. 30) ex hoc opere seruato _Attius noster_ conmemoretur, quod secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de gr
PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  



Top keywords:

litterarum

 

libros

 

igitur

 

libris

 

quaestiones

 
antiquorum
 

fuisse

 

Attium

 

Pompeius

 

omnino


secundum
 

antiquitate

 

origine

 

latinae

 

grammaticis

 

linguae

 

fuerint

 
potissimum
 

conprobauit

 

simile


Ritschelius

 

certum

 

primum

 

titulum

 

spectas

 

conueniant

 
deinde
 
melius
 

argumentis

 
excribit

profert

 

polugrapho

 

conligendum

 
eosdem
 

nescimus

 

minimum

 

Donatum

 

firmis

 
tituli
 

peruenerunt


aliorum

 

quorum

 

omnibus

 

eundem

 

cogitare

 

reliquis

 
nomina
 
inscripta
 

sermone

 

respiceremus