FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  
ditum est. praepositiones contra non agnouisse uidetur; quamuis enim _ad ab in ex_, sed _re_ quoque et ut uidetur _dis_ praeuerbia dicat (de l.l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea Scaurus librum perduxerat p. 2262 'haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet regulam uides'. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii temporis _cum_, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III 835 p. 186: 'sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in grammaticis Eichenfeldii p. 452'. optime enim intellexit a Varrone non profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis _e_ uel _ex_, _a_ uel _ab_ p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520 a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis{112} reliqua libro de grammatica (fr. 101) tribuo, quia ex disputatione de aduerbiis temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur, sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi _cum_ per _c_ scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu ho
PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  



Top keywords:

aduerbiis

 
Varrone
 

leguntur

 
igitur
 

secuntur

 

disputatione

 
Scauri
 

homine

 

locorum

 

Varronis


temporum

 
quodam
 

uidetur

 

expositio

 

quibusdam

 

Vindobonensibus

 

codice

 
Parisino
 

reiectis

 

alienis


interiectis

 

reliqua

 

fluxisse

 

similiter

 

Lachmann

 
interpolatae
 
paginae
 

grammatica

 
Putschii
 

concepta


intellexit
 

profecta

 

excerptae

 

uerbositate

 
optime
 

grammaticis

 

Eichenfeldii

 

scribendis

 
taliaque
 

transcripsit


uidebatur

 
ordine
 

contempto

 

prorsus

 

notabile

 
mutilata
 

turbata

 
praeterea
 

aliquid

 

fragmento