FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  
tus. sed quamuis hoc facile placeat{103}, uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum perquam similem esse M. Schmidt l.s. p. 421 ostendit, "anagno:sis" exponitur, cuius diuisioni{104} modulatio addita est. etiam hac igitur uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia{105}, quae in hac expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam. Footnote 101: Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; _praecipue_ illud ortum est e Varronis uerbis _ex parte maiore_, quae non recte intellexit Diomedes. Footnote 102: Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93), nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a fonte remotum, de libro Varroniano. Footnote 103: Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi, qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq. Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p. 303), "anagno:seo:s" explicatio cum librorum de sermone latino argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet. Footnote 104: Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59). Footnote 105: Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630. De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur Cornutus Cassiodori p. 2286P. eidemque tribuo quod Probus tradit, nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit 'litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut H et X, partim sunt neque dicuntur ut "Phi" et "Psi
PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  



Top keywords:

Footnote

 

Maximi

 

partim

 

Dionysium

 

dicuntur

 

Victorinum

 

sermone

 

igitur

 

litteris

 
Diomede

lectionis

 
litterarum
 
Diomedem
 

Dionysio

 
Maximum
 

Varronem

 

latino

 

Varronis

 
anagno
 

Philemon


adparet

 

Dionysii

 

conueniret

 
argumento
 
librorum
 

explicatio

 

fallacia

 

expositio

 

habemus

 

tertium


testem

 
quamquam
 

spectat

 

ordinem

 

diuersam

 

tractationem

 

diuersum

 

remotum

 
Bekkeri
 

Villoison


secutus
 
Varroniano
 

Melius

 

accentibus

 

Theodosi

 

Osanni

 

tradit

 
Probus
 

nomina

 
indeclinabilia