. G. Hermann elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes
quasi metri recensendae erant cola commata periodi (fr. 68), cf.
Westphal philol. XX p. 79 sq., quorum colon est quod finitis constat
pedibus, comma in quo pars pedis remanet, quae nomina constanter
confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10, immo a Victorino ipso qui
statim post has definitiones (I 13, 2 p. 2498P) _arma uirumque cano_
colon adpellat, cum sit comma, cf. Atilium Fortunatianum quem dicunt
II 28, 8 p. 2699P. utrumque igitur ad caesuram spectat, quae si cum
fine pedis conuenit colon, si in pedem incidit comma efficit{58}.
uersum autem a metro ita distinxit, ut eum caesura in duas diuidi
partes diceret, quod in definitione uersus supra scripta a (fr. 69)
Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent obscuratum quamquam
non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus et Victorinus aliis
locis tradunt (cf. H. Weil l.l. p. 336); eumque uocari a uersura et a
dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero uersus faciant uates a
uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas a "poiein" (fr. 70), unde
poetice quoque et poesis et poema sint ducta, quorum illa ars ipsa,
altera perpetuum argumentum uersibus tractatum ut Enni annales,
tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc secundum stoicos
dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60: "poie:ma de
estin, ho:s ho Poseido:nios phe:sin en te: peri lexeo:s eisago:ge:,
lexis emmetros e: erruthmos meta skeue:s to logoeides ekbebe:kuia;
to erruthmon de einai to 'Gaia megiste:' kai 'Dios aithe:r'. poie:sis
de esti se:mantikon poie:ma mime:sin periechon theio:n kai
anthro:peio:n" (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u.
poesis p. 428). breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini{59}
usi sint significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum
Rufini testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf.
F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.
Footnote 56: Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab
ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo,
quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim,
omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et
hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas,
praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus
qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram
tibi uidebitur Varronis doctrinam haud medioc
|