ta et manifesta huius rei non repperi. non autem
inconsiderate contendere mihi uideor alicuius momenti in hac quaestione
esse Rufini locum qui in libello de metris oratorum e Cicerone et
Victorino maximam partem excerpto Varronem de numeris scripsisse
testatur (fr. 78), quod in illo opusculo et rerum conexu de prosae
tantum numeris accipi potest. Rufinum excerptorem quidem
neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel ipsum uel quod
magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus ad eosdem hoc
testimonium spectare existimo.{62} quod fortasse aliquo modo Diomedis
confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de conpositione,
quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros rhetoricos
adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):
nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes
quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere
rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum
incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est
incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus
et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt.
alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes,
si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula
struitur; quare (quod _codd._) genus hoc possis grammaticum,
illud rhetoricum magis dicere.
Footnote 62: Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini
testimonium refert Ritschelius l.l. p. 33, in quo quamquam
eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an
interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.
Pergo ad *librum quintum*. huc referendum est teste Romano, cui
omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de
interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn
in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs.
gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):
das ungeschickt wiederholte _ut ait Varro, inquit Varro_
beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben,
welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte
zusammengerueckt hat, aus der auch die zunaechst folgenden
bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles
genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch
welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der
gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern
mitteln der sprachlichen da
|