FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93  
94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   >>   >|  
o in Varro ad Marcellum_ (fr. 82) scriptum esse conicio, quem locum Ausonius Popma (Varronis opera quae extant p. 153) incerto libro de lingua latina tribuit. de tali oratione enim nihil unquam auditum est obseruationemque quandam de obsoleta dicendi figura _praesente legatis omnibus_ bene libro quinto aptam esse uides. Perlustratis posteriorum librorum relliquiis totiusque operis peculiari indole quodammodo perspecta ad *priores libros* transeo quos adhuc neglexi. quale et quid eorum in uniuersum fuerit argumentum non ita difficile est demonstratu, sed singula multo obscuriora quam in illis sunt, nam paucissima tantum frustula aetatem tulerunt. initio *libri primi* necesse erat ut de consilio et argumento operis disputaretur, praesertim quid sit sermo latinus uel pura *latinitas* accurate circumscriberetur. Varro hoc generaliter definiuit atque addidit ducibus _natura analogia consuetudine auctoritate_ quid bene dictum sit iudicandum esse. discimus hoc ex Diomede p. 439 (fr. 41), qui cum in libro tertio non solum omnia quae sub Varronis nomine profert (exceptis eis quae Suetonio eum debere supra dixi), uerum etiam haud pauca praeterea e libro de sermone latino quarto habeat, reliqua quoque, quae in libro secundo e Varrone laudat, ex eisdem libris sumpsisse putandus est, siquidem fragmenta ipsa cum argumento librorum conueniunt. uix ac ne uix quidem ipse libris Varronianis usus est, sed ex aliis auctoribus sua hausit, ut praeter externa indicia in primis librorum natura et ratio respicienda sit. ex tribus autem fragmentis (p. 426, 21. 428, 22. 439, 15), quae in secundo Diomedis libro leguntur, duo ex eodem fonte fluxerunt atque illa quae supra tractauimus, tertium ad librum de grammatica pertinere infra demonstrabitur. alterum, de quo modo dicere coepi, apud Charisium quoque p. 50, 34 Varrone non nominato{71} legitur, ubi prima uerba sunt _constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine auctoritate._ haec igitur tanquam quattuor fundamenta et principia bonae latinitatis posuit, ut quid eorum uni repugnaret reiciendum esset. natura uerborum ipsa materia uel potius peculiaris uerborum forma et figura est, quae constanter eadem manet, ut _scribo_ non _scrimbo_ dicat qui intellegi uelit necesse sit. eam autem artissime cum origine uerborum conexam esse et ex hac pendere manifestum est et confirmatur Varronis uerbis (de l.l. V 2 p. 13) _uniuscuiusque uerbi naturae sunt duae a qua re et in qua re uocabulum
PREV.   NEXT  
|<   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93  
94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   >>   >|  



Top keywords:

natura

 
uerborum
 

librorum

 
Varronis
 

argumento

 

necesse

 
operis
 

consuetudine

 

analogia

 

libris


auctoritate

 
latinus
 

figura

 

quoque

 

secundo

 

Varrone

 

librum

 
tertium
 

fluxerunt

 

tractauimus


grammatica

 

leguntur

 

Diomedis

 

quidem

 

Varronianis

 
putandus
 
siquidem
 

fragmenta

 
conueniunt
 

auctoribus


fragmentis
 

tribus

 

respicienda

 

primis

 
hausit
 

praeter

 

externa

 

indicia

 
nominato
 

scrimbo


intellegi

 
artissime
 

scribo

 

potius

 

materia

 
peculiaris
 

constanter

 
origine
 

conexam

 

uniuscuiusque