FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  
opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse cui omnia reliqua debent. His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse puto, ut primum "genos ison diplasion he:miolion", deinde uersus conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq. demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508P.) leguntur, tamen minus certa sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum effecisse tradidit 'omnipotente parente meo' quod metrum Seruius (centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820P.) Alcmanium{60} dicit, Archilochium contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et Victorinus l.l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius (fr. 73), praepositis duobus pedibus iambicis octonarius (fr. 75) fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit, nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. 'non potest enim' ut Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar, non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur: qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum media syllaba admisit hiatum. _in huiusmodi_ igitur _locis_ h.e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis, Varro poni iussit hanc notam metricam; cf. G. Hermann l.l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642P. dimetrum iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr. p. 366 G. p. 1818P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen
PREV.   NEXT  
|<   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85  
86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   >>   >|  



Top keywords:

iambicis

 

syllaba

 

senario

 

quorum

 

quaest

 

breuis

 

syllabis

 

septenarius

 

uersum

 
Seruius

centimetr

 
fieret
 
dactylico
 

septenario

 
Diomedis
 

metris

 

breuibus

 

iambicum

 
positis
 

longis


transuersa

 

Anacreontium

 

praeterea

 
catalecticum
 
quadam
 

dimetrum

 

excipit

 

testimonium

 

Rufinum

 

adscribenda


praeceptum

 
octonarius
 

adpellant

 

Varronem

 

Victorinus

 

acatalectum

 

spondeo

 

carmen

 
finitum
 

Terent


locutum
 
praepositis
 

duobus

 

pedibus

 

uinculo

 

scimus

 

additis

 
tribus
 

Plotius

 
igitur