FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  
batur, qui quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit, utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam reperto Hieronymi indice libros "peri charakte:ro:n" (Char. p. 189) non eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire cum libris de descriptionibus Ritschelius l.l. p. 520 perspexit, nam nunc in hac re disceptanda nomen "charakte:res" a Gellio initio capitis positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) 'quibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.' his rebus cum librum quintum destinatum fuisse uiderimus, haec{67} indidem fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic. orat. 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis "hadron ischnon meson", quae Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3. Lys. 6 (cf. Westermann l.s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a.u. DLXXXXVIIII Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin
PREV.   NEXT  
|<   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91  
92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   >>   >|  



Top keywords:

libros

 

proprietate

 

scriptorum

 

orationis

 

charakte

 

poetarum

 

Isidori

 

libris

 

dubium

 
nostros

dicendi

 
quibus
 
uirtutes
 

genera

 
miserint
 

Athenienses

 

DLXXXXVIIII

 

academicum

 
stoicum
 

Critolaum


peripateticum

 

neglexi

 

Diogenem

 
Carneadem
 
legates
 

Polybio

 

mediocre

 

Romanis

 

gracile

 

adpellata


excedunt

 
Westermann
 

latinorum

 

diuersitatem

 

eandemque

 

Rutilio

 

tulisse

 

Terentium

 
mediocritatis
 

exempla


ubertatis
 
Pacuuium
 

Lucilium

 

gracilitatis

 

claros

 

adnotatione

 

adhibuisse

 
nostra
 

discas

 
liquet