FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  
gramm. post Herod. scr. tria p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda sunt: _quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem_; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309), qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus "peri te:s eis ta propaid. sunod." I p. 540 Mang.: "to ge me:n graphein kai anagigno:skein grammatike:s te:s atelesteras epangelma, he:n paratrepontes tines grammatistike:n kalousi; te:s de teleioteras anaptuxis to:n para poie:tais te kai sungrapheusin."{94} copiosius eandem rem tractat Sextus Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque "to ta stoicheia kai tas touto:n sumplokas didaskein" esse dicit, in altera uero "te: teleio:" uel "bathutera grammatike:" Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones de grammaticorum officiis{95}, quae inter se diuersae nec altera ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt secundum alteram _scribere legere intellegere probare_ (fr. 91), secundum alteram _lectio enarratio emendatio indicium_ (fr. 93). rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451 P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937P. recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat: _officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque._ quare nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae dubitatio augetur si singula perlustramus. in _scribendo_ non uideo cur offenderit Lehrs l.s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum uerbis confirmetur; _legere_ hic simpliciter litterarum per
PREV.   NEXT  
|<   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111  
112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   >>   >|  



Top keywords:
altera
 

Victorinus

 

alteram

 

secundum

 
grammaticae
 

grammaticorum

 
graeci
 

graecorum

 
grammatike
 
uerbis

scribendo

 

priorem

 

rationem

 

scribere

 

legere

 
intellegere
 
Varronis
 

indicium

 

eundem

 
loquantur

librum

 

latini

 

oculos

 

analectis

 

Seruius

 

Vindobonensibus

 

Maximus

 

excripsit

 
emendatio
 
habuerunt

Diomedes

 
dubito
 

adpellamus

 

breuiter

 

intercedat

 

continere

 

possumus

 
ludimagistri
 

philologi

 
significare

dicamus

 

tradiderit

 

scriptores

 
legendo
 
Marius
 

tantum

 

simile

 

confuderit

 

dubitatio

 

augetur