FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  
or, tale enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,{65} tamen interiecti animi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis dolentis exempla.{66} Footnote 63: 'Duo sunt quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant, quorum alterum est quod graeci "e:thikon" uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem accommodatum, alterum, quod eidem "pathe:tikon" nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. illud superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum, hoc uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum rapide fertur sustineri nullo pacto potest'. cf. O. Iahn l.l. p. 108 sq. Footnote 64: De gramm. et rhet. 4: 'ueteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones *ethologias* atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem'. _ethologias_ pro codicum _aethiologias_ uel _ethiologias_ i.e. aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161, scripsit Beroaldus. Footnote 65: Idem habes apud Macrobium saturn. IIII 6, 17: 'exclamatio, quae apud graecos "ekpho:ne:sis" dicitur, mouet pathos. haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem inducit loquentem. ex poetae quidem persona est: _Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae!_ (Verg. ecl. VIIII 28). _Infelix! utcunque ferent ea facta nepotes..._ (Aen. VI 823), _crimen amor uestrum!_ (Aen. X 188) et alia similia. ex persona uero alterius _Di capiti ipsius generique reseruent_ (Aen. VIII 484), _Di talia Graiis instaurate, pio si poenas ore reposco!_ (Aen. VI 529), _Di talem terris auertite pestem!_ (Aen. III, 620). Footnote 66: In exemplis autem interiectionum quae locum nostrum praecedunt nullae Varronis partes esse ostendunt Caeselli Vindicis Statili Maximi Pauli nomina adscripta. In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uide
PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  



Top keywords:

Footnote

 
persona
 

consuetudinem

 
ipsius
 

poetae

 

alterum

 
ethologias
 

quidem

 

quamquam

 

quaedam


eloquentiam

 
utcunque
 

Infelix

 

miserae

 

Mantua

 

nimium

 

uicina

 
ferent
 

Cremonae

 

nepotes


similia

 

alterius

 

enuntiatum

 

uestrum

 

interiectionis

 
crimen
 
inducit
 

saturn

 
Macrobium
 

exclamatio


interiecti
 

scripsit

 

Beroaldus

 

graecos

 
nonnumquam
 

particula

 

capiti

 

interdum

 
dicitur
 

pathos


loquentem

 
reseruent
 

tribus

 

dicendi

 

generibus

 
poetis
 

adscripta

 
Vindicis
 

Caeselli

 

Statili