FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  
obseruatio de _deliro_ fluxit, sed plura huic deberi ostendit _meridies_ (p. 2232) ex eius mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de adspiratione in uocabulis _uehemens_ et _reprehensus_ p. 2234, quod Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc loco quaedam de _Cilone_ et _Chilone_, de _cohortibus_ et _coortibus_ coniunxit, quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum uerborum agitur adspiratione. de _harena_ ipse Velius Varronis profert auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 172{78}), praeter _uehemens_ et _prehensus_ etiam _Pulcher_ et _Gracchus_ Scaurus l.s.s., _Pulcher Gracchus hortus_ Charisius{79} p. 73. 82 tamquam Varroniana tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit. de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus{80} non illis tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem Lucili doctrinam de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem _urbs_ et _Pelops_ scribi iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220. p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius{81} cum Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216 (cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286 Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi uideor{82}, nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere excerpserunt neque sunt respicien
PREV.   NEXT  
|<   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99  
100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   >>   >|  



Top keywords:

Scaurus

 

adspiratione

 

Varronis

 

Varroni

 

Terentius

 

recurrunt

 

Cornutus

 

Gracchus

 

quidem

 
Varroniana

Pulcher

 
profert
 
Varrone
 

Velius

 
uehemens
 

iudicium

 

Varronem

 

Velium

 
praeterea
 

copiose


contra

 

Cornuti

 

antiquos

 
utrumque
 
uidimus
 

inpugnat

 

hausisse

 

praecepta

 

conspicuus

 

consensus


Cornuto

 
excerpsit
 

Cassiodorius

 

Annaeo

 

pingui

 

litteris

 

Cassiodori

 

Papirianum

 
adscriptis
 

dubito


scriptores
 
orthographia
 

excripsit

 

adposito

 

alterum

 

nomine

 

obseruationi

 
doctrina
 

priores

 
excerpserunt