FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  
n dubitem quin _artificialis interpretatio_ accentum et discretionem expulerit. enarrationis explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio Dionysii "glo:sso:n te kai historio:n apodosei", e quibus historiam id est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: 'emendatio est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt'. ut primum de secundo membro loquar, mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica, quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod "lexis",{99} "lexis" autem aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare _dictionem_ ferri non posse maleque scriptam esse pro _dictatione_ censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. Vigilant. 3: _dictatiuncula_. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii "krisis" est, agere uidimus, prius autem si _pronuntiationem_ premis ad lectionem referendum est, si pronuntiatum pro _dictum_ accipis, idem fere quod alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi 'obscurorum sensuum quaestionumue explanatio' et barbare dicta et superuacanea est (cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis doctrina{100} recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum praeceptis ea
PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  



Top keywords:

scriptorum

 
membrum
 

Varronem

 
secundum
 

dictio

 

dictionem

 
sententiam
 

scripturam

 

alterum

 

emendatione


Varronis

 
Dionysii
 

errores

 

aestimatione

 

aesthetica

 

iudici

 

digest

 
krisis
 

dictatiuncula

 

Symmach


pronuntiationem

 

emendatoris

 

uidimus

 

occurrit

 

accipiendae

 
traditas
 
Vigilant
 

spectat

 
dictando
 

scriptoribus


premis
 

nascebantur

 

Hieronym

 

XXVIIII

 
antiquorum
 

historici

 

auctoritatem

 

libris

 
singulorum
 

scribendo


mythologi

 
scripti
 

barbare

 

explanatio

 

superuacanea

 
quaestionumue
 

sensuum

 
enarratione
 

obscurorum

 

adparet