FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  
scriptos necesse est, nam eodem tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit, encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit. Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249 sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.), nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII. reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius iudicauerit prorsus incertum est. * * * * * III Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus, altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit. Alterius classis est *liber de grammatica*, quem disciplinarum primum fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur, explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): 'de uoce tractare quid est? (_male additur_ uox) hoc philosophorum est; de litteris tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi magister idem. de partibus (orationis) t
PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  



Top keywords:

orationis

 

fuisse

 

quidem

 

partium

 

librum

 

altero

 

scriptor

 

tractare

 

Alterius

 
adumbrauit

quaerendi

 
uniuersam
 
docendi
 

studuimus

 
classis
 

indagare

 

Ritschelius

 

quaest

 
argumenta
 

quorum


primum

 

disciplinarum

 

restituere

 
capita
 
grammatica
 

praecipua

 

libris

 

recensendi

 

uoluit

 

particulam


reliquis

 
philosophicis
 

partem

 

persecutus

 

deditus

 

rationibus

 

quandam

 

eiusdem

 
tractandam
 

accuratius


delegit
 
uocalem
 

doctrinae

 

linguam

 

materiae

 

inlustrare

 

anquirere

 
uberrimae
 

regerent

 
grammaticae