uana inuenta
dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet
(cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d.
fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz.
d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l.s.s. p. 338 sq. Luc. Mueller
de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars
grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber
tertius tam mire inter se consentiunt{55}, ut conmunem auctorem siue
Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in
eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda
suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule
congerere malui.
Footnote 55: Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo
Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in
corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est
(cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr.
z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam
inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse
mihi uidetur, quam Osanno l.l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud
Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch
ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l.l. p. 55.
In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est
enim 'rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et
thesi, uel tempus quo syllabas metimur' (fr. 64), Aristoxeno "rhuthmos
esti chrono:n taxis" (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf.
anon. schol. VII p. 892) uel "chronos die:re:menos eph' hekasto:
to:n rhuthmizesthai dynameno:n" (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter
positas definitiones eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita
circumscripsisse, ut Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal
l.l. p. 86 sq. p. 101. cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor.
ostendit {56}. etiam in metro explicando, de quo quid Aristoxenus
senserit ex Aristide Quintiliano{57} (cf. A. Rossbach griech. metr.
p. 13 sq.) conligendum est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum
modo finitum dixit (fr. 65), et hac definitione nixus quid inter
utrumque discrimen sit accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in
metri definitione praecipuum ei sit quod finem habet, statim hoc loco
eum disputasse existimo de finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de
quibus cf. R. Bentley sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph.
IIII 4,1
|