FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  
rum aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi _e_ aduerbium, ut eius termino utar, non _de_ coniungi iussit, ut _e prouincia_, _e senatu redeo_, 'nam de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus'. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum significationem respexit et explicuit, ut _e contione uenit_, _in contione stat_, _de contione loquitur_, item _e scena_ uenit actor, _a scena_ spectator, contra spectator _e theatro_, actor _a theatro_, _de scena_ loquitur, _in scena_ pronuntiat actor secundum graecorum loquendi morem, secundum latinorum _pro scena_, 'nam exiit e scena'. similiter _pro rostris_ 'is contionatur qui his dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt'. ut _e prouincia uenire_, ita etiam _e tabulis recitare_, _e senatus sententia_ dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi _datae e Gallia_ uel _in Roma_, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis conpositis locutus est ut de discrimine inter _describere_ et _transcribere_, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse ostendit id quod _ebibit_ pro _exhibit_ scribi conmemorauit. Footnote 112: Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte et caute hic agendum esse doceat satis ampla de _ex_ et _ab_ scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit, et memoria _aliorum_ statim in initio excerpti posita. In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit. itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit, repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius p. 1861P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure grammaticae tribui poterat{113}. itaque ad eandem quartum quoque Cledoni frag
PREV.   NEXT  
|<   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123  
124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   >>   >|  



Top keywords:

contione

 

prouincia

 

latina

 

spectator

 

loquitur

 
lingua
 

theatro

 

secundum

 

itaque

 

diuisionem


eandem
 

rostris

 

uerbis

 

loquendi

 

aduerbiorum

 

quoque

 

respexit

 
explicandis
 

orationis

 

posita


igitur

 

initio

 

aliorum

 

statim

 

partibus

 

excerpti

 
poterat
 
praepositiones
 

pronominum

 
grammaticae

tribui

 

Dionysium

 

neglexit

 
memoria
 

stoicos

 

Varrone

 

circumspecte

 

audeam

 
agendum
 

diuersae


discrepantes

 

Lachmannum

 

doceat

 

quorum

 

alienam

 

quartum

 
expositio
 
Cledoni
 

scribendis

 

iudicauit