FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  
. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse uidetur, et 'inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus est' (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm. p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim, quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris Terentianis (cf. H. Keil l.l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc. l.l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemplo quod Varronem adtulisse Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit (cf. C.L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683). Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic. orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E.M. Cope journ. of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum talia scripta ut Ephori "peri lexeo:s" et Theophrasti libros in quibus prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l.l. p. 45 sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et propinquum est eis libris, qui "peri lexeo:s" inscripti artis rhetoricae partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d. alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch. d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis probabiliter idem conligere possumus. testimonia cer
PREV.   NEXT  
|<   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87  
88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   >>   >|  



Top keywords:
Varronem
 

quibus

 

numeros

 
uidimus
 

prosae

 

quoque

 
rhythm
 

orationis

 

solutae

 
poetarum

Ephori

 

libros

 

Schmidt

 
consuluisse
 
conscribendo
 

tractauerat

 

Theophrasti

 

Aristot

 
scripserunt
 

doctrinae


operam

 

dedisse

 

philol

 

titulum

 

scripta

 

Spengel

 

numeri

 

quorum

 

scientia

 

publice


unicuique

 

praecepta

 
sermonis
 

fecisse

 

indole

 
probabile
 

grauius

 

dicenti

 

necessaria

 

probabiliter


conligere

 

possumus

 
testimonia
 

sciamus

 

alieni

 
igitur
 

tractata

 
Varrone
 
simillimi
 
argumenti