FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  
rstellung, um diese wirkung zu erreichen. dabei hatte er vom "e:thos" und "pathos" gesprochen und die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino sermone eine bemerkung dieser art zu finden. artem "e:the:" et "pathe:" recte et pulchre exprimendi et oratoribus et poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.{63} Quint. inst. orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro quinto *continentis sermonis uirtutes* expositas fuisse, quod argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos, inspicienti obicitur. propagata erat harum rerum expositio ad utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse Suetonius{64} narrat, et quamquam postea schemata "lexeo:s" quae aut ad grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt (cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773P.), tamen easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re, uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf. Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta pulchrae "e:thopoiias" uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim "e:thopoiias" principe (cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit script
PREV.   NEXT  
|<   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89  
90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   >>   >|  



Top keywords:

adfectus

 

maxime

 

thopoiias

 

script

 

rhetores

 

posteriores

 

quamquam

 

nostro

 

facile

 
sermonis

uirtutes

 
dieser
 
uoluerunt
 

distinguere

 
pertinerent
 

grammaticum

 

rhetorem

 

inuenies

 
enumeratas
 

Varronem


utrosque

 

easdem

 

figuras

 
schemata
 
Classen
 

erreichen

 

primord

 

studuerunt

 

tempore

 

utrique


sophistae

 
Suetonius
 

narrat

 

wirkung

 

dixisse

 

postea

 

fecisse

 

Spengel

 
ueteres
 

quoque


grammaticos
 
testimonium
 

exceptis

 

paucissimis

 

Romanus

 

Charisius

 

Terentio

 
omisit
 

adposita

 
quarum