FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  
edium enuntiatum dissecat. etiam _praeterea_ aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundum grammaticis praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi indulgenda sint, sed non dubito, quin pro _peruenirent_ scribendum sit _conuenirent_. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique (cf. Hertz l.l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt "alpha" "beta" "gamma" "delta" "epsilon" "iota" "kappa" "lambda" "mu" "nu" "omicron" "pi" "rho" "sigma" "tau" "upsilon", easdem igitur pro latinis acceptas fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro "Upsilon" poneretur V, quod primitus idem atque "Upsilon" esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215 intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed "Upsilon" simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur{118}. cum uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet, facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur, nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat. Footnote 118: Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l.s. p. 16), antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l.s. p. 15), V contra aliam atque "Upsilon" litteram, quia alium apud graecos sonum haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt. Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentum quod idem (I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet{119} ad eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12 p. 11, 1 leguntur: apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab il
PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  



Top keywords:

Upsilon

 

easdem

 

litterarum

 

graecorum

 

praeterea

 

fuisse

 

litteras

 

Cincium

 

contra

 
litteris

itaque

 
Victorino
 
dubito
 

posuit

 
prorsus
 

rationem

 

Footnote

 

pugnet

 
quoque
 

scriptura


secuti

 

antiquorum

 

facile

 
occurrit
 
contenderes
 

turbatam

 

antiquitus

 

nostro

 

alienum

 

confirmare


inlatum

 
enumeratas
 

eiusque

 

uideretur

 

seriem

 

enumerationem

 

secutus

 

uideres

 
fortasse
 

omissum


haberet
 
uestigia
 

indaganda

 

quaerere

 

referre

 

eosdem

 

sedecim

 
literae
 

quibus

 
antiquissimos