FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  
n. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284, quae obseruationes apud ceteros non repetuntur. Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt. alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec scribit (p. 2284): _lacrumae_ an _lacrimae, maxumus_ an _maximus_ et si quae similia sunt scribi debeat (debeant _P._), quaesitum est. Terentius Varro tradidit Caesarem{83} per I eiusmodi uerba solitum esse enuntiare et scribere. inde propter auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam. de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendi ratio a Caesare instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant, nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur. his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui postulant. Footnote 83: Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.--Cum hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare inpugnatum esse noli effice
PREV.   NEXT  
|<   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101  
102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   >>   >|  



Top keywords:

Caesare

 
quibus
 

libris

 
Varronem
 

igitur

 

optime

 
Caesarem
 

grammatica

 

continere

 

Caesaris


propter

 
rationes
 

Cornutus

 

libros

 

Cassiodori

 

Pompeius

 

merito

 
offendisset
 

conscripti

 

debuerunt


conpositi

 

denique

 

posterioribus

 

potuerunt

 

temporibus

 
praeterea
 
quaest
 

Ritschelius

 
restant
 

respicis


orthographicorum
 

demonstrauit

 

consensum

 

sumpta

 
antequam
 

neglegenda

 

quaestione

 

antiquitate

 
litterarum
 

posteaque


peruolgata

 
conmemori
 

potuerit

 

primis

 

iuuentutis

 
uidetur
 

Pompeium

 
ideoque
 

latinae

 

linguae