os de phe:si; kai pro Kadmou ho Danaos
ekeithen auta metekomisen. enioi de Mousaion heurete:n
legousi to:n stoicheio:n ton Me:tionos kai Sterope:s, genomenon
kata tous kairous tou Orpheo:s. Antikleide:s de tois
Aiguptiois te:n heuresin anatithe:sin. Aischulos de Prome:thea
phe:sin heure:kenai auta. Do:tiade:s" (i.e. "Do:siade:s") "de en
Kre:te: legei heurethe:nai auta. Ste:sichoros de Palame:de:n
heurete:n auto:n poieitai, ho: sumpho:nei kai Euripide:s.
Mnaseas de kata panta topon heuretas gegene:sthai to:n
stoicheio:n."
prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue
Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in
Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq.
Tacit. annal. XI 14 cf. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita
Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus
argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda
essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a
Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus
Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat
inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem.
epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat,
partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse,
plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou. mus.
rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi
inuentionem litterarum "Eta" "Omega" "Xi" "Psi"; sed haec non modo
confunduntur et inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum
litterarum Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit
ex contrariis narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non
potest, nec magni momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos
errasse satis constet. in rebus autem historicis parum interest
priorum hominum errores exponere, si uerum inuentum est, cum in eis
rebus, quae in cogitandi ratione nituntur, etiam errorum historia non
solum sapientem uehementer adliciat, sed perquam utilis sit. in
Italiam omnes consentiunt (cf. Tac. l.l. Dion. Hal. ant. rom. I 33),
Euandrum Arcadem (cf. R.H. Klausen Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.)
eiusque matrem Carmentem graecas litteras adtulisse{117}, quod Varroni
quoque placuisse Pompeius (fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem
fonte fluxerint atque ea quae de numero litterarum secuntur noli
dubitare, cum ex Li
|