FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  
uisse non dubium est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros nostros ad rhetoricos libros "peri lexeo:s" prope accedere nonnullis locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex libri Theophrastei "peri lexeo:s" fragmentis quae conposuit Max. Schmidt l.s. l. p. 37 sq.{91} intellegitur, tum ex Dionysii Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda (p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse debeant "to: boulomeno: te:n lexin eu suntithenai" eademque omnia tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius (de gramm. et rhet. 7) 'docuit autem' ait 'et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi nundinis'. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l.s.) nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat. I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est. Footnote 90: Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione accentibus e.q.s. agebatur. Footnote 91: Posidonii quoque "peri lexeo:s eisagoge:n" (cf. I. Bake Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4) Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque Tarsensis scripsit "peri lexeo:s kai legomeno:n" (Laert. Diog. VII 58), ubi "lexeo:s" cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon. 253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, "lexeo:n" cod. Laur. plut LXVIIII 28, qui peioris est notae. Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus Tyrannionis uolumen adhibebatur esse
PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  



Top keywords:

libros

 

quoque

 

uidimus

 

quibus

 

latina

 

Tyrannionis

 

libris

 

lingua

 

Ciceronis

 
LXVIIII

Varronem

 
tempore
 
Footnote
 

grammatica

 
scripsit
 

agebatur

 

accentibus

 

Posidonii

 
Wachsmuth
 

uolumen


eisagoge

 

Posidon

 

philol

 
prorsus
 
titulum
 

inscripsisse

 

existimandus

 

congruentemque

 

explicuisse

 

confinium


duarum

 
adhibebatur
 

disciplinarum

 

Stoicos

 

quidem

 

tractanda

 

generalia

 

latinorum

 
uocabulorum
 

principia


constantia
 
potuit
 

pronuntiatione

 

librum

 

absolutum

 

mittat

 

Atticum

 
significem
 

paucis

 
epistola