10 in abhdlgn d. muenchn. acad. 1840 I p. 267.
Footnote 73: Ibi _natura_ plerumque significat declinationem
naturalem quae uoluntariae opponitur (cf. VIII 22 p. 409. X 51
p. 574), auctoritatem contra simul conprehendunt usus et consuetudo
(cf. X 73 p. 585).
Footnote 74: _religio_ edidit Spalding _religiosa_ habet
Ambrosianus I, _religio_ Bambergensis (de quo cf. C. Halm ber.
d. muenchn. acad. 1863 p. 391). idem recte deleuit _uel_, quod in
codice Bambergensi non legitur: sermo constat ratione _uel_
uetustate auctoritate consuetudine.
His praemissis in libro primo copiose *de uocis natura* disseruit
ut Seruius de accentibus paragrapho octaua docet, e quo Varronem
breuissime de hac re in libro tertio egisse uidemus, quem ibi quae
ad sequentia probanda necessaria erant ex initio operis repetiisse
consentaneum est. secutus est ut uidimus stoicos (cf. R. Schmidt
stoic. gramm. p. 16 sq.) quorum sententiam, quam iam supra (p. 6. 47)
indicaui, nunc satis habeo breuissime Gelli (V 15, 3 sq.) uerbis
proferre:
corpus est quod aut efficiens est aut patiens. id graece
definitur "to e:toi poioun e: paschon". quam definitionem
significare uolens Lucretius poeta ita scripsit _tangere
enim aut tangi nisi corpus nulla potest res_ (I 304). alio
quoque modo graeci dicunt "to triche: diastaton". sed uocem
stoici corpus esse contendunt eamque dicunt ictum aera.{75}
his coniuncta erat distinctio uocis in articulatam et confusam, quam
apud omnes fere grammaticos latinos reperimus, praeter alios apud
Diomedem (p. 420, 9) et Marium Victorinum (I 2, 1 p. 2451P.). recepi
autem Diomedis uerba inter relliquias (fr. 42), non quo eum doctam
Varronis disputationem integram reddidisse crediderim, sed quia multa
uestigia horum librorum apud eum inuenimus Varronemque talia, quamuis
alia profecto doctrina, dixisse nullus dubito. ab articulata uoce rei
natura{76} fert ad *litteras* eum progressum esse, quod quomodo fere
instituerit, bene opinor intellegimus Audacis fragmento quodam ab
Angelo Mai e 'glossario maximae molis Vaticano perantiquo' in
classicorum auctorum uolumine sexto p. 589 edito:
uox est aer ictus auditui sensibilis. uocis autem duae sunt
partes, articulata et confusa; articulata est hominum tantum,
quae scribi potest id est _orator uenit et docuit_, et dicta
articulata quod articulo [sic] scribentis conpraehendi possit.
confusa est quae scribi non potest, ut puta uelut ou
|