riter deprauatam et
deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi
constet, omnia quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal
(l.l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.)
probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia
etiam alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex
enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic
adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.
Footnote 57: I p. 49 Meib.: "metron men oun esti suste:ma
podo:n ex anomoio:n sullabo:n sunkeimenon epi me:kos summetron.
diapherein de tou rhuthmou phasin, hoi men ho:s meros holou,
tome:n gar rhuthmou phasin auto, paro kai metron eire:sthai, dia
to meirein ho se:mainei merizein. hoi de kata te:n hule:n; to:n
gar ginomeno:n ek duoin anomoio:n toulachiston genno:menon ton men
rhuthmon en arsei kai thesei te:n ousian echein; to de metron en
sullabais kai te: touto:n anomoiote:ti."
Footnote 58: Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum
(I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas
Gaisford, _non_ inserendum esse: 'partes ergo uersus, cum ea qua
_non_ coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero
ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa ex
eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his
caedatur'.
Footnote 59: Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in
Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15.
488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8
liber quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio
Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet.
p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus
uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem
coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur,
facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de
poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis
uerbis de l.l. VII 36 p. 325 'antiquos poetas uates appellabant a
uersibus uiendis ut de *poematis* cum scribam ostendam'. quamquam
sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l.l. habet
ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499P) et Diomedes
(p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen
non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem
breuius
|