FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  
itiam significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt; _intellegere_ quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre possimus, nisi accederet _probare_. hoc autem uereor ut in priore diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad alteram spectat discernas praesto est{96}, etiamsi Diomedem secutus aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum iudicium respexeris _quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus_ (p. 426, 29), hoc quoque non puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero Asclepiadem Myrleanum{97} hoc fecisse. neque a quo altera diuisio profecta sit dici potest. prope quidem accedit ad eam, quam Dionysius habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252): "pro:ton anagno:sis entribe:s kata proso:dian, deuteron exe:ge:sis kata tous enuparchontas poie:tikous tropous, triton glo:sso:n te kai historio:n procheiros apodosis, tetarton etumologias heuresis, pempton analogias eklogismos, hekton krisis poie:mato:n. ho de: kalliston esti panto:n to:n en te: techne:." pro qua deinde{98} hanc ualuisse testatur scholiasta p. 736, 5: "to palai mere: te:s grammatike:s e:n tessara kai eisi tauta; diortho:tikon anagno:stikon exe:ge:tikon kritikon." hanc igitur Varro secutus est et singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93) seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit. explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in primo officio conspicuum est. dicit enim: 'lectio est artificialis interpretatio uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque', quae inter se non conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est. alterum conuenit cum Dionysio p. 629: "anagno:sis esti poie:mato:n e: sungrammato:n adiapto:tos prophora. anagno:steon de kath' hupokrisin, kata proso:dian, kata diastole:n", ut no
PREV.   NEXT  
|<   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112  
113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   >>   >|  



Top keywords:

anagno

 

secutus

 

priora

 

tantum

 

cuiusque

 

quoque

 

conligendum

 

seruauit

 

singula

 
definierit

ipsius

 
Diomede
 
fragmentum
 

explicationes

 
addidit
 

mutauit

 

igitur

 

neglegenter

 
Varronis
 

diortho


quoddam

 

techne

 

deinde

 
scriptum
 
recitare
 

intellegere

 

krisis

 

possunt

 

kalliston

 

ualuisse


testatur

 
tessara
 

instructi

 

stikon

 

grammatike

 

scholiasta

 

kritikon

 

officiorum

 
conuenire
 

adparet


priusque
 
personarum
 

dignitati

 

exprimensque

 

habitum

 

inlatum

 

eiciendum

 
prophora
 

hupokrisin

 
diastole