ur ac Glaucon Teius, ut eius patriam
ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles{48} de
actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque
librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato
(Phaedr. p. 226 E) "logodaidalon" uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys.
Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art.
script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa
loquar, conuertisse puto, nam Theodorum "hou to pho:naskikon pheretai
biblion pankalon" (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium
(cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.)
fuisse ueri est simile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro
"peri lexeo:s" (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172.
57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto
egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio
nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid.
"Kallimachos" cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468P), Eratosthenes
Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth.
p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de
tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr.
II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus
prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l.l. I p. 470. III p. 1006).
restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum
quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum{49} non inuenio, alter
num de media prosodia in libro "peri techne:s rhe:torike:s" uel "peri
lexeo:s" (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.{50} p. 37 sq. H. Vsener
anal. Theophr. p. 20) an in libris "peri mousike:s" locutus sit
incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et
sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est. his
adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem
protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo
magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de
mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l.l. p. 241 sq.), Varro
sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum
lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam
partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias
rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros
conposuerit conligamus.
Footnote 45: cf. turbatam Suidae de Tyran
|