FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  
usto mammona fideles non fuistis; quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis?_ Talis ille tunc inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitae modus. 17. Nebridius etiam qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa Carthagine ubi frequentissimus erat, relicto rure paterno optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio[145] veritatis atque sapientiae: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatae vitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et [Sidenote: Ps. 144, 15.]_a te exspectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno_. Et in omni amaritudine quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebrae; et aversabamur* gementes, et dicebamus: Quamdiu haec? Et hoc crebro dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum aliquid quod illis relictis apprehenderemus. [Sidenote: XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.] 18. Et ego maxime mirabar, satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevigesimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae; disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatam spes inanes et insanias mendaces: et ecce jam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus, fugientibus {97} et dissipantibus me, dum dico: Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo: ecce Faustus veniet, et exponet omnia. O magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quaeramus diligentius, et non desperemus. Ecce jam non sunt absurda in Libris ecclesiasticis quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu in quo puer a parentibus eram positus, donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quaeretur? quando quaeretur? Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codices quaerimus? unde, aut quando comparamus? a quibus sumimus? Deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. Magna spes oborta est: non docet catholica fides quod putabamus, et vani accusabamus; nefas habent docti ejus credere Deum figura humani corporis terminatum: et dubitamus pulsare quo aperiantur caetera? Antem
PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  



Top keywords:

dicebamus

 
absurda
 

relicta

 

Sidenote

 

studio

 

sapientiae

 

quaeretur

 

quando

 

fuistis

 

fideles


veniet

 

fervere

 

Academici

 

coeperam

 

disponens

 

exponet

 

diligentius

 

quaeramus

 

aetatis

 

desperemus


potest

 

agendam

 

inventa

 

comprehendi

 

Faustus

 

aviditate

 

haesitans

 

fruendi

 

cupiditatam

 

fugientibus


praesentibus

 

inanes

 
insanias
 
tricenariam
 

aetatem

 

gerebam

 

inveniam

 

relinquere

 

manifestum

 

apparebit


tenebo

 

dissipantibus

 

vanarum

 

mendaces

 

oborta

 

catholica

 

putabamus

 

animae

 

tempora

 
Deputentur