in nostro docere coepi oppido,
et postea Carthagini: et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus
viderer; et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quae in non magna
aetate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria
fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium: sed cum in eo
miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola
uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quae
inter me et patrem ejus erat exorta, et compereram quod circum
exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel
etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione
revocandi nulla erat copia, vel amicitiae benevolentia, vel jure
magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire; ille vero non sic
erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate, salutare me coeperat,
veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire.
12. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum
caeco et praecipiti studio tam bonum {92} interimeret ingenium. Verum
autem, Domine, tu qui praesides gubernaculis omnium quae creasti, non eum
oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; et ut
aperte tibi tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem
operatus es. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent
discipuli, venit, salutavit, sedit, atque in ea quae agebantur animum
intendit: et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, et opportune
mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam
et jucundius et planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa
captivasset insania; tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa
peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi
propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi,
accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius
diligendum. Dixeras enim tu jam olim, et innexueras Litteris tuis:
[Sidenote: Prov. 9, 8.]_Corripe sapientem, et amabit te_. At ego illum jam
non corripueram; sed utens tu omnibus, et scientibus et nescientibus,
ordine quo nosti, et ille ordo justus est, [Sidenote: Is. 6, 6.]de corde et
lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres
tabescentem, ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non
considerat, quae tibi de medullis meis confitentur. Et
|