FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  
entitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quaerens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit caetera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quae de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator[142] verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit. [Sidenote: X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.] 16. Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me deseret, et de jure quod didicerat aliquid ageret, secundum votum magis parentum quam suum. Et ter* jam assederat mirabili continentia caeteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiae praeponerent. Tentata est quoque ejus indoles, non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Romae assidebat comiti largitionum Italicianarum*.[143] Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges illicitum; restitit Alypius: promissum est praemium; irrisit animo: praetentae minae; calcavit: mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse {96} autem judex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat: sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat; quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis[144] codices sibi conficiendos curaret: sed consulta justitia deliberationem in melius vertit; utiliorem judicans aequitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed [Sidenote: Luc. 16, 10-12.]_qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est_. Nec ullo modo erit inane, quod de tuae Veritatis ore processit: _Si in inj
PREV.   NEXT  
|<   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106  
107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

Alypius

 

causam

 
quaerens
 

turbis

 

fidelis

 

innumerabilibus

 
praetentae
 

praestandi

 

amicum


tantum

 

formidaret

 
optaret
 

calcavit

 

omnibus

 
inusitatam
 

celebratum

 

ingenti

 

irrisit

 

animam


hominem
 

nocendique

 
mirantibus
 

tempore

 

quidam

 

potentissimus

 

beneficiis

 

senator

 
Italicianarum
 

stimulo


timoris
 

assidebat

 

largitionum

 

comiti

 
obstricti
 

illicitum

 

promissum

 

restitit

 
potentiae
 

subditi


terrori

 

Voluit

 

nescio

 

licere

 
praemium
 

nollet

 

prohibebatur

 

aequitatem

 
judicans
 

potestatem