FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  
eridianis horis* discipuli occupant: caeteris quid facimus? cur non id agimus? Sed quando salutamus amicos majores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos, relaxando animo ab intentione curarum? 19. Pereant omnia, et dimittamus haec vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita* misera est; mors incerta. Si subito obrepit, quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus, ac* non potius hujus negligentiae supplicia luenda? Quid, si mors ipsa omnem curam sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quaerendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen auctoritatis christianae fidei toto orbe diffunditur[146]. Nunquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animae consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe saeculi, conferre nos totos ad quaerendum Deum et vitam beatam? Sed exspecta: jucunda sunt etiam ista; habent non parvam dulcedinem suam: non {98} facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut impetretur aliquis honor? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum majorum copia: ut nihil aliud, et multum festinemus, vel praesidatus dari potest; et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet[147]; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et imitatione dignissimi, sapientiae studio cum conjugibus dediti fuerunt. 20. Cum haec dicebam, et alternabant hi venti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam quotidie in memetipso mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; et ab ea fugiens, quaerebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminae privarer amplexibus[148]; et medicinam misericordiae tuae ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, _neminem posse esse continentem, nisi tu dederis_. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam. [Sidenote: XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et coelibatu.] 21. Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans* nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae vi
PREV.   NEXT  
|<   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108  
109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   >>   >|  



Top keywords:

quando

 

differebam

 

beatam

 
sapientiae
 

ducenda

 

quaerendum

 

tardabam

 
tempora
 

quaerebam

 

converti


transibant

 

vivere

 
fugiens
 

quotidie

 

Dominum

 
memetipso
 

timebam

 

cupiditatis

 

gravet

 

aliqua


potest
 

pecunia

 
nostrum
 

sumptum

 

imitatione

 

dignissimi

 

impellebant

 

Putabam

 
alternabant
 

dicebam


conjugibus
 

studio

 

dediti

 

fuerunt

 
medicinam
 

Sidenote

 

jactarem

 

Contentio

 
Alypium
 

solida


gemitu

 

interno

 

pulsarem

 

Augustinum

 
matrimonio
 

securo

 

cantans

 

coelibatu

 
Prohibebat
 

Alypius