FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  
lis acceptis latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone: _digamma_ Aeolicum "digamma", quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus. adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque "Upsilon" accepisse{120}. ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis, K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): 'K et Q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus superuacua est' e.q.s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica (fr. 95) repudiasse censendus est{121}. in illa uero de antiquis litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari uidimus. sed primus erat ut uidetur{122} Aristoteles. Footnote 119: Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII. Footnote 120: Minus pate
PREV.   NEXT  
|<   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130  
131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   >>   >|  



Top keywords:

litteris

 
eandem
 
quidem
 

graecis

 
digamma
 
Varronis
 
alterum
 

sententiam

 

litterarum

 

fortasse


quoque
 

Varronem

 

antiquis

 

uidetur

 
postea
 
Footnote
 

duplicem

 

Prisciani

 

adspirationis

 
tradit

tamquam
 

reiecisse

 

operis

 

inuenerit

 
repudiasse
 

censendus

 

traditarum

 
grammatica
 

praeterea

 
necessariis

arbitror
 

idoneo

 

spectare

 

expositionem

 

disputationem

 
numero
 

antiquissimis

 

duxisse

 

confudisse

 
superuacaneas

posuit

 

gentes

 

testimonium

 

Censorino

 
Aristoteles
 

Tarrhaeo

 

conmemorari

 
uidimus
 

primus

 

eiusdem