FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   >>   >|  
in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: "he: proso:dia oun phe:si tasis esti pho:ne:s poia, e:goun poiote:ta tina echousa; e: gar epitetamene: estin e: aneimene: e: mese:, toutestin e: oxutonos e: perispo:menos." extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I p. 17 Gaisf.: "hoi gar kurioi tonoi to:n lexeo:n duo eisin he:te oxeia kai he: perispo:mene:; he: gar bareia ouk esti lexeo:s tonos alla sullabe:s." Footnote 40: Recte P. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49 (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere quam emendationem periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est. uerba par.21 p. 530 _in eadem opinione et Varro fuit_ ad Tyrannionis opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit, nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit intellego. manifestior alter locus est (_ceterum Varro_ e.q.s.) de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de ipsa "ne:te:" (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum est; "ne:te:" in musica summus systematis sonus, in octachordo quam nos dicimus _octave_ est cf. Westphal l.l. p. 84 sq.) Varronem agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium theor. gen. de l'accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fe
PREV.   NEXT  
|<   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74  
75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   >>   >|  



Top keywords:
spectant
 
flexae
 

Varronem

 

tantum

 

Langen

 

Tyrannionis

 

perispo

 

quattuor

 

flexam

 
prosodias

tribus
 

Glauci

 

examinantur

 

fortasse

 

peccatum

 
largiamur
 

respondent

 

prosodiis

 
potuerit
 

easdem


quoque

 

itaque

 

dictum

 

verbis

 
opinio
 

profertur

 

probasse

 

opinione

 

manifestior

 

ceterum


intellego
 
opinionem
 
aliquid
 

neglegentia

 

peccare

 
quamnam
 

Benloewium

 

accent

 

dubitanter

 
Weilium

partem

 
utramque
 

tribui

 

mutationem

 

protulisse

 
adscribi
 
mediae
 
potuit
 

acutae

 
inprobabit