FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  
origo _quaerenda esset: illi docent hoc tamdiu facien_dum esse, donec 5 perueniatur eo ut res cum sono uerbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum, ouium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res quae his uerbis significantur. sed quia sunt res quae non 10 sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut si leniter uel aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit, ut ipsum lene cum dicimus leniter sonat. quis item asperitatem non et ipso nomine asperam iudicet? lene est auribus cum dicimus 15 uoluptas, asperum cum dicimus crux. ita res ipsae afficiunt ut uerba sentiuntur. mel, quam suauiter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum; acre in utroque asperum est; lana et uepres ut audiuntur uerba sic illa tanguntur. haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt, 20 ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordaret. hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi, ut cum uerbi causa crux propterea dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, crura tamen non propter 25 asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sunt. inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi uicinae. quid enim simile habet significatio parui et minuti, cum possit paruum esse, quod 30 non modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creuerit? dicimus tamen propter quandam uicinitatem minutum pro paruo. sed haec abusio in potestate loquentis est, habet enim paruum ut minutum non dicat. illud magis pertinet ad id quod nunc uolumus ostendere, quod cum piscina 35 dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus uita est. ita uocabulum non translatum similitudine, sed quadam uicinitate usurpatum est. quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde 40 piscinae nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo uerbi quae de uicinitate arripitur ab ea quae de similitudine ducitur. hinc facta progressio 45 u
PREV.   NEXT  
|<   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148  
149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   >>   >|  



Top keywords:

dicimus

 
piscibus
 

leniter

 

similitudine

 

propter

 

minutum

 

tangit

 

auditum

 
asperitas
 

asperitatem


nomine

 

paruum

 

uicinitate

 

simile

 

doloris

 
asperum
 

similitudinem

 

loquentis

 
docent
 

uicinitatem


potestate

 

abusio

 

dicitur

 

balneis

 
piscium
 

piscina

 

quandam

 

uolumus

 

ostendere

 

pertinet


tamdiu

 

uicinae

 
similis
 
uentum
 

usurpetur

 

perueniatur

 

significatio

 

facien

 

nihilque

 

aliquid


minuti

 
possit
 

creuerit

 

uidetur

 

accidit

 

exemplo

 

diiudicare

 

lateat

 
neutrum
 
abhorreat