FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145  
146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   >>   >|  
st. ipsa uero bella uel arma, quae gesta aut gestata (_corr. Vsener pro_ ingesta _ex D in quo_ igestata) sunt ab Aenea (ipsa inquam quae cum gererentur atque essent uidebantur quaeque si nunc adessent uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint) ipsa ergo per se nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine res uocantur. tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de uerbis, de dicibilibus, de dictionibus, de rebus. in quibus omnibus cum partim uerba significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non uerbis disputare necesse sit. itaque de his primo disputetur per quae de ceteris disputare conceditur. ADNOTATIO CRITICA Augustini libelli de dialectica tres habui codices. Bernenses duos meum in usum contulit accuratissime H. Vsener meus: B = codex Bernensis 363, de quo Vsener haec scribit: Bongarsi nomen primo secundo ultimo folio inscriptum est, qui unde codicem nactus sit non magis liquet quam unde sua hauserit F. Ritterus Hor. I praef. p. XXXII. codex est quadratus. schedis constat membranaceis CLXXXXVII. conpositus est uno quinione qui primo loco collocatus est et XXIIII quaternionibus; sed excisae sunt quaternionis XI duae schedae, quat. XXII una, quat. XXV duae. scriptus esse uidetur saeculo aeui n. VIII exeunte uel incunte VIIII litteris saxonicis. uersuum numerus in alia scheda alius, nam litterarum uersuumque species minime aequabilis. cum in Seruio paginae uersus continuos exhibeant, in Fortunatiano (cf. C. Halm praef. rhet. lat. min. p. VIII) eisque quae hunc secuntur bipertitae, in Horatio nonnumquam tripertitae uel adeo quadripertitae sunt. _folio 153u. leguntur:_ {-c} {.} chIRII {*starting above h: consulis} for| TuNaTIaNI {.} aRTIs Rhe|TORICe lib {.} III {.} expl. IN|cIpIT {.} auRElII {.} au|GUSTINI {.} de dialecTica _C = cod. Bern. 548 saeculi decimi, litteris scriptus quae perquam similes longobardicis sunt, non raro euanidis; tituli_ INCIPIT TRACTATUS SCI AGI INDIALECTICA _extremae litterae legi uix possunt, sed manifesta est subscriptio_ EXPLICIT FELICITE TRAC|TATus BEATI AuGuSTINI IN dIAlECTICA _P = cod. Paris. lat. 7730 saeculi undecimi, quem Carolus Morel in usum meum contulit. D = cod. Darmstadiensis 166 cuius scripturas e W. Creceli editione opuscu
PREV.   NEXT  
|<   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145  
146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   >>   >|  



Top keywords:
Vsener
 

disputare

 

uerbis

 
partim
 

saeculi

 

litteris

 

scriptus

 

contulit

 
Darmstadiensis
 
exhibeant

paginae

 

Seruio

 

uersus

 

continuos

 

Fortunatiano

 

nonnumquam

 

Horatio

 

tripertitae

 

Carolus

 
bipertitae

eisque
 

secuntur

 
aequabilis
 

minime

 

exeunte

 

incunte

 

saeculo

 
uidetur
 
opuscu
 

editione


Creceli
 

litterarum

 

scripturas

 

uersuumque

 

species

 

scheda

 

saxonicis

 

uersuum

 

numerus

 

undecimi


perquam

 

EXPLICIT

 

similes

 
longobardicis
 

decimi

 

FELICITE

 

euanidis

 

subscriptio

 

INDIALECTICA

 

extremae