tinet (etymologia) in se multam eruditionem,
siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque
_aeolica_ ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue'
e.q.s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:
uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex
omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa
uenerunt. taceo de _tuscis_ et _sabinis_ et _praenestinis_
quoque ... plurima _gallica_ ualuerunt ... sed haec diuisio
mea ad _graecum_ sermonem praecipue pertinet, nam et maxima
ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque
graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,
cf. Varr. de l.l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.
Footnote 126: Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere
iudicauit I.F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis
ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco
laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad
Aen. I 292 _Quirinum_ a "koirano:", eundem Lydus a "kurio:" ducit,
et scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque
praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis
usum esse (cf. Schultze l.l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus
concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut
illud inde efficias.
Footnote 127: Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua
latina, de origine linguae latinae, _ad Pompeium_ missum fuisse
uoluit, L. Krahner l.s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum
illum primum a Prisciano de origine l.l., in Pompei conmento _ad
Atticum_, a Lydo "pros Pompo:nion", quod pro "pros Pompe:ion"
scribit, uocari opinatur.
Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum
est. scribit enim in eodem opere II 13 haec:
"te:n de hole:n kataskeue:n tou perizo:matos hoi Galloi
kartameran (legousin), he:n to ple:thos kartalamon ex
idio:teias onomazei. hoti de ou Rho:maikon touti to
rhe:mation, martus ho Rho:maios Barro:n en biblio: pempto: peri
Rho:maike:s dialektou, en ho: diarthroutai poia men tis lexis
estin Aiolike:, poia de Gallike:, kai hoti hetera men he:
Thousko:n, alle: de Etrousko:n, ho:n sunchutheiso:n he: nun
kratousa to:n Rho:maio:n apetelesthe: pho:ne:."
unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino
sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re
nullius momenti est, quod L
|