onia, indented in the same way as footnotes
--critical apparatus keyed to line numbers in the text.
As in the introductory material, words or phrases *enclosed
by asterisks* represent emphatic text.
The critical apparatus includes elements that could not be fully
reproduced in plain text.
Letters with diacritics are "unpacked" and shown within
braces, top to bottom:
{-e} = e with macron
{e,} = "e caudata"
For this 7-bit ASCII text, raised dot is rendered as
{.}
More complex details are given descriptively:
{*above space: qui}
{*between a and e: small r}
All other asterisks are as in the original. Asterisks in fragment
numbers are explained in the author's preface.}
DE LINGVA LATINA LIBRI XXV
I
_1*_ Verbum est uniuscuiusque rei signum quod ab audiente
possit intellegi a loquente prolatum. res est quicquid
uel sentitur uel intellegitur uel latet. signum est
quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit.
loqui est articulata uoce signum dare. articulatam autem 5
dico quae comprehendi litteris potest. | omne uerbum sonat.
cum enim est in scripto non uerbum sed uerbi signum
est. | sed quod sonat nihil ad dialecticam. de sono enim
uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduertitur qualiter
uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, 10
item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione
asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus
rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium
tractantur negotia. et tamen cum de his disputatur praeter
dialecticam non est. haec enim scientia disputandi est. sed 15
cum uerba sint rerum, quando de ipsis obtinent, uerborum
autem illa quibus de his disputatur (nam cum de uerbis
loqui nisi uerbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de
aliquibus rebus loquimur), occurrit animo ita esse uerba
signa rerum, ut res esse non desinant. cum ergo uerbum 20
ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso uerbo
aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi
quaestionique subiecta, sed ipsa res uerbum uocatur. quicquid
autem ex uerbo non auris sed animus sentit et ipso
animo tenetur inclusum dicibile uocatur. cum uero uerbum 25
procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum
dictio uocatur. res autem ipsa quae iam uerbum
non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum
quo significari possit siue non habe
|