sque ad contrarium. nam lucus eo dictus putatur quod
minime luceat, et bellum quod res bella non sit, et foederis
nomen quod res foeda non sit; quod si a foeditate
porci dictum est ut nonnulli uolunt, redit origo ad illam
uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. 50
nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes
secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci
per quem foedus efficitur, aut per effecta, ut puteus quod
eius effectum potatio est creditur dictus, aut per id quo
continetur, ut urbem ab orbe appellatam uolunt, quod 55
auspicato locus aratro circumduci solet, | aut per id quod
continet, ut si quis horreum mutata littera affirmet ab
hordeo nominatum, aut per abusionem, ut cum horreum
dicimus et ibi triticum conditur, uel a parte totum ut
mucronis nomine, quae summa pars gladii est, gladium 60
uocamus, uel a toto pars ut capillus quasi capitis pilus. |
innumerabilia sunt uerba, quorum origo, de qua ratio reddi
possit, aut non est ut ego arbitror, aut latet ut Stoici
contendunt.
_2*._ Augustin. de dial. VI p. 42 ed. congr. S.M. p. 9 ed.
Crec. *stoici autumant*, quos scio (_ci. Vsener_ ci{~e} _B_
cicero _DCP_) in hac re ut Cicero irridet *nullum esse* ...
[Donat. III 6, 2 p. 1775: "katachre:sis" est usurpatio
nominis alieni, ut parricidam dicimus, qui occiderit fratrem
et piscinam quae pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus
sumerent suum uocabulum non haberent. Char. p. 276, 13:
antiphrasis est dictio ex contrario significans. haec ab
ironia hoc differt, quod ironia adfectu mutat
significationem, antiphrasis uero diuersitatem rei nominat,
ut bellum dicitur, quod minime sit bellum, et lucus, quod
minime luceat. _cf._ Donat. III 6, 2 p. 1778. Mart. Cap. IIII
360 p. 104 Gr. Isid. or. I 36, 24] ... *circumduci solet*,
cuius rei et Vergilius (_A. V 755_) meminit ubi Aeneas urbem
designat aratro, *aut per id ... capitis pilus*. quid ultra
prouehar? quicquid aliud adnumerari potest, aut similitudine
rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut
uicinitate aut contrario contineri uidebis originem uerbi.
quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus,
sed hoc non semper utique possumus. *innumerabilia sunt* enim
*uerba ... est persequi*. nam et longum et minus quam illa
quae dicta sunt necessarium.
2 posit _C_ || 3 dices _P_ || quod _add. Wachsmuth_ ||
4 origine _B
|